Eight Labor 6-10
Ubi haec nūntiāta sunt, omnēs quī eam regiōnem incolēbant maximā laetitiā affectī sunt, et Herculī meritam grātiam rettulērunt.
Nōn modo maximīs honōribus et praemiīs eum decorāvērunt, sed etiam rēgnum eī dare cupiēbant. Ille tamen hoc accipere nōlēbat et, postquam ad mare rediit, nāvem occupāvit. Ubi omnia ad profectiōnem parāta sunt, equōs in nāve posuit; deinde sine morā ē portū solvit et paulō post equōs in lītus Graecum exposuit.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|