The Baldric is Refused MC

     Postquam Herculēs causam itineris exposuit, fortissimī virī, auctōritāte eius adductī, iter cum eō facere cōnstituērunt. Tum, cum eīs quibus persuāserat, nāvem cōnscendit, et post paucōs diēs lēnī ventō ad ōstium flūminis Thermōdontis appulit.
     Postquam in fīnēs Amāzonum vēnit, nūntium ad Hippolytam mīsit, quī causam veniendī docuit et balteum poposcit. Ipsa Hippolyta balteum trādere volēbat, quod fāma dē Herculis virtūte ad eam lāta erat. Quoniam 6 tamen reliquae Amāzones nōlēbant, negāre cōnstituit. At Herculēs, ubi haec nūntiāta sunt, bellī fortūnam temptāre cōnstituit.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Teacher
Pittsford Sutherland High School
Pittsford , NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities