Defeat of the Amazons mc 1 try only

     Virī autem novō genere pugnae perturbābantur atque impetum aegrē sustinēbant. Herculēs autem, ubi haec vīdit, dē suīs fortūnīs dēspērāre coepit. Itaque mīlitēs vehementer hortātus est. Quibus verbīs animōs omnium ita cōnfīrmāvit; nam multī, etiam quī vulneribus cōnfectī erant, proelium sine morā rūrsus commīsērunt.
     Diū et ācriter pugnātum est. Tandem ad sōlis occāsum magna commūtātiō rērum facta est, et mulierēs terga vertērunt et fugā salūtem petīvērunt. Multae autem vulneribus dēfessae, dum fugiunt, captae sunt. In quō numerō erat ipsa Hippolyta. Herculēs summam clēmentiam praestitit; balteō acceptō, lībertātem omnibus captīvīs dedit.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Teacher
Pittsford Sutherland High School
Pittsford , NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities