Eleventh Labor mc 1 try only
Eurystheus, postquam bovēs Gēryonis accēpit, labōrem ūndecimum Herculī imposuit, graviōrem quam quōs suprā nārrāvimus. Imperāvit enim eī ut aurea māla ex hortō Hesperidum auferret.
Hesperides autem nymphae erant quaedam fōrmā praestantissimā, quae in terrā longinquā habitābant, et quibus aurea quaedam māla ā Iūnōne commissa erant.
Multī hominēs, aurī cupiditāte adductī, haec māla auferre iam anteā cōnātī erant. Rēs tamen difficillima erat; namque hortus in quō māla erant mūrō ingentī undique circumdatus erat. Praetereā dracō quīdam, cui centum erant capita, portam hortī dīligenter custōdiēbat.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|