Hercules Crosses the Styx MC 1 Try
Eō ubi vēnit et ex incolīs situm spēluncae cognōvit, sine morā dēscendere cōnstituit. Nec tamen sōlus iter fēcit; Mercurius enim et Minerva sē sociōs eī adiūnxerant.
Ubi ad rīpam Stygis vēnit, Herculēs nāviculam Charontis cōnscendit quod ad ulteriōrem rīpam trānsvehī cupiēbat.
Cum tamen Herculēs esset ingentī magnitūdine corporis, Charōn solvere nōn audēbat; arbitrābātur enim tantum pondus nāviculam suam in mediō flūmine summersūrum esse.
Tandem minīs Herculis territus, Charōn solvit et eum tūtum ad ulteriōrem rīpam trānsvexit.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|