The Last Labor is Accomplished 1-6mc
Postquam flūmen Stygem tālī modō trānsiit, Herculēs in sēdem Plūtōnis ipsīus vēnit; tum causam veniendī docuit atque ab eō facultātem Cerberum auferendī petīvit. Plūtō, quī dē Hercule audīverat, eum benignē excēpit, et facultātem quam ille petēbat libenter dedit. Postulāvit tamen ut Herculēs ipse, cum imperāta Eurystheī fēcisset, Cerberum in Orcum rūrsus redūceret.
Herculēs hoc pollicitus est, et Cerberum, quem nōn sine magnō perīculō manibus prehenderat, summō cum labōre ex Orcō in lūcem ad urbem Eurystheī trāxit.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|