Wicked Uncle mc 1 try only

     Erant quondam in Thessaliā duo frātrēs, quōrum alter Aesōn, Peliās alter appellābātur. Aesōn prīmō rēgnum obtinuit; posteā vērō Peliās, rēgnī cupiditāte adductus, nōn modo frātrem suum expulit, sed etiam in animō habēbat Iāsonem, Aesonis fīlium, interficere.
     Aliquis ex amīcīs Aesonis, ubi sententiam Peliae cognōvit, puerum ex urbe abstulit. Cum posterō diē ad rēgem rediisset, eī nūntiāvit puerum periisse. Peliās, cum hoc audīvisset, etsī vērō magnum gaudium sentiēbat, speciem tamen dolōris praebuit et rogāvit quae causa fuisset mortis. Ille tamen, cum intellegeret dolōrem eius falsum esse, nesciō quam fābulam dē morte puerī fīnxit.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities