Build of the Argo MC 1 Try
Cum tamen Colchis multōrum diērum iter ab eō locō abesset, Iāsōn sōlus proficīscī nōn ausus est. Ergō nūntiōs in omnēs partēs dīmīsit, quī causam itineris docērent, et certam diem conveniendī dīxit.
Intereā negōtium dedit Argō cuidam, quī summam scientiam rērum nauticārum habēbat, ut nāvem aedificāret.
In hīs rēbus paene decem diēs cōnsūmptī sunt; Argus enim, quī operī praeerat, magnam dīligentiam praebēbat et nē nocturnum quidem tempus sibi ad quiētem relīquit. Ut multitūdō hominum veherētur, nāvis paulō erat lātior quam eae quae aedificārī solitae erant, atque tōta ē rōbore facta est ut vim tempestātum ferre posset.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|