Renewed Conflict 1-6
Foedere frāctō, Aenēās, īrā excitātus, magnā vōce clāmāvit, “Nōlīte pugnāre, Troiānī. Dēpōnite tēla! Cūr bellum iterum geritis? Foedus frāctum est, sed ego huic foederī fīdus erō! Ego sōlus cum Turnō pugnāre volō!”
Neque Troiānī neque Rutulī autem ā proeliō recēdere voluērunt.
Paucīs hōrīs magnus numerus Troiānōrum sociōrumque in terrā iacēbat, ā Rutulīs perfidīs necātus. Multī Rutulī quoque necātī sunt.
Please enter your name. (optional) |
|
|
|