Pliny - Pt 1 A Strange Observation

petis ut tibi avunculī meī exitium scrībam, quō vērius trādere posteris possīs. erat Mīsēnī classemque imperiō praesēns regēbat. nōnum Kal. Septembrēs hōra ferē septima māter mea indicat eī nūbem mirabilem appārēre; quae visa est ei, ut eruditissimo viro, magna propiusque noscenda est. nūbēs surgebat, cuius similitūdinem et fōrmam nōn alia magis arbor quam pīnus expresserit. nam longissimō velut truncō ēlāta in altum rāmīs diffundēbātur. iubet liburnicam parari; me si venire una vellem rogat; respondī studēre mē mālle, et forte ipse quod scrīberem dederat. exiebat domō; accipit cōdicillōs Rectīnae Tascī imminentī perīculō perterritae (nam villa eius subiacēbat, nec ūlla nisi nāvibus fuga): orabat ut se tanto discrimini eriperet. vertit ille consilium et quod studioso animo inceperat, obit maximo.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Magistra Campbell
Brookwood High School
Snellville, GA

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities