Pliny Pt 2 - A Daring Rescue
dēdūcit quadrirēmēs, ascendit ipse nōn Rectīnae modō sed multīs (erat enim frequēns amoenitās ōrae) lātūrus auxilium. festīnat illūc unde aliī fugiunt, rēctumque cursum rēcta gubernācula in perīculum tenet adeō solūtus metū, ut omnēs illīus malī mōtus, omnēs figūrās ut dēprēnderat oculīs dictāret adnotāretque. iam nāvibus cinis incīdēbat, calidior et dēnsior, quō propius accēderent: iam pūmicēs etiam lapidēsque nigrīque et ambustī et frāctī igne; iam vadum subitum et lītora ruīnā montis obstantia. haestitat paulisper an retrō nāvigāret; mox gubernātōrī ut ita faceret monentī 'Fortēs' inquit 'fortūna iuvat: Pomponiānum pete.' Stabiīs erat dirēmptus sinū mediō (nam sēnsim circumāctīs curvātīsque lītoribus mare īnfunditur); ibi perīculum, quamquam nōndum appropinquābat, tamen valdē cōnspicuum erat; Pomponiānus igitur sarcinās posuerat in nāvēs, certus fugae sī contrārius ventus resēdisset.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|