Hercules Bears up the Heavens mc 1 try only
Atlās autem Herculem maximē iuvāre potuit; namque cum ipse esset pater Hesperidum, situm hortī bene nōverat. Postquam igitur audīvit causam itineris Herculis, “Ipse,” inquit, “ad hortum ībō et meīs fīliābus persuādēbō; certē māla suā sponte trādent.”
Herculēs, ubi haec audīvit, laetissimus erat; hoc enim sine vī facere māluit. Itaque auxilium accipere cōnstituit.
Herculem autem oportēbat caelum umerīs sustinēre. Hoc negōtium Herculēs suā sponte suscēpit. Quamquam rēs erat summī labōris, tōtum pondus caelī complūrēs diēs aegrē sustinuit.
Please enter your name. (optional) |
|