De Bello Gallico 4.28 Quiz
Hīs rēbus pāce cōnfīrmātā, post diem quartum quam est in Britanniam ventum nāvēs XVIII, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō solvērunt. Quae cum appropīnquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta tempestās subitō coorta est ut nūlla eārum cursum tenēre posset, sed aliae eōdem unde erant profectae referrentur, aliae ad īnferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, māgnō suī cum perīculō dēicerentur; quae tamen, ancorīs iactīs, cum fluctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prōvēctae, continentem petiērunt.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|