Pliny 10.90 lesson 27
1 C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
2 Sinopenses, domine, aqua deficiuntur; quae videtur
3 et bona et copiosa ab sexto decimo miliario posse
4 perduci. Est tamen statim ab capite paulo amplius
5 passus mille locus suspectus et mollis, quem ego
6 interim explorari modico impendio iussi, an
7 recipere et sustinere opus possit. Pecunia
8 curantibus nobis contracta non deerit, si tu,
9 domine, hoc genus operis et salubritati et
10 amoenitati valde sitientis coloniae indulseris.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|