☑ Entry Quiz Ξῖ.01 Eutropius VII.14


14.1 Successit huic Nerō, Caligulae, avunculō suō, simillimus, quī Rōmānum imperium et dēfōrmāvit et dīminuit, inūsitātae luxuriae sūmptuumque, ut quī exemplō C. Caligulae in calidīs et frīgidīs lavāret unguentīs, rētibus aureīs piscārētur, quae blattinīs fūnibus extrahēbat. 2 Īnfīnītam senātūs partem interfēcit; bonīs omnibus hostis fuit. 3 Ad postrēmum sē tantō dēdecore prōstituit, ut et saltāret et cantāret in scaenā citharoedicō habitū vel tragicō. 4 Parricīdia multa commīsit, frātre, uxōre, sorōre, mātre interfectīs. 5 Urbem Rōmam incendit, ut spectāculī eius imāginem cerneret, quālī ōlim Troia capta ārserat. 6 In rē mīlitārī nihil omnīnō ausus Britanniam paene āmīsit. 7 Nam duo sub eō nōbilissima oppida capta illīc atque ēversa sunt. 8 Armeniam Parthī sustulērunt legiōnēsque Rōmānās sub iugum mīsērunt. 9 Duae tamen sub eō prōvinciae factae sunt, Pontus Polemōniacus concēdente rēge Polemōne et Alpēs Cottiae Cottiō rēge dēfūnctō.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH