🇽 Exit Assessment Ξῖ.03 Eutropius VII.15/16


15.1 Per haec Rōmānō orbī execrābilis ab omnibus simul dēstitūtus est et ā senātū hostis iūdicātus; cum quaererētur ad poenam, quae poena erat tālis, ut nūdus per pūblicum ductus, furcā capitī eius īnsertā, virgīs usque ad mortem caederētur atque ita praecipitārētur ā saxō, ē Palātiō fūgit et in suburbānō lībertī suī, quod est inter Salāriām et Nōmentānam viam ad quārtum urbis mīliārium, sē interfēcit. 2 Is aedificāvit Rōmae thermās, quae ante Nerōniānae dictae nunc Alexandriānae appellantur. 3 Obiit trīcēsimō et alterō aetātis annō, imperiī quārtō decimō, atque in eō omnis Augustī familia cōnsūmpta est.
16.1 Huic Ser. Galba successit, antīquissimae nōbilitātis senātor, cum septuāgēsimum et tertium annum ageret aetātis, ab Hispānīs et Gallīs imperātor ēlēctus, mox ab ūniversō exercitū libenter acceptus. 2 Nam prīvāta eius vīta īnsignis fuerat mīlitāribus et cīvīlibus rēbus. 3 Saepe cōnsul, saepe prō cōnsule, frequenter dux in gravissimīs bellīs. 4 Huius breve imperium fuit et quod bona habēret exōrdia, nisi ad sevēritātem prōpēnsior vidērētur. 5 Īnsidiīs tamen Othōnis occīsus est imperiī mēnse septimō. 6 Iugulātus in forō Rōmae sepultusque in hortīs suīs, quī sunt Aurēliā viā nōn longē ab urbe Rōmā.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH