✏ Ten-Minute Typing Test Eutropius VII.17/18


17.1 Othō occīsō Galbā invāsit imperium, māternō genere nōbilior quam paternō, neutrō tamen obscūrō. 2 In prīvātā vītā mollis et Nerōnī familiāris, in imperiō documentum suī nōn potuit ostendere. 3 Nam cum īsdem temporibus, quibus Othō Galbam occīderat, etiam Vitellius factus esset ā Germāniciānīs exercitibus imperātor, bellō contrā eum susceptō cum apud Bētriacum in Italiā levī proeliō victus esset, ingentēs tamen cōpiās ad bellum habēret, sponte sēmet occīdit. 4 Petentibus mīlitibus, nē tam cito dē bellī dēspērāret ēventū, cum tantī sē nōn esse dīxisset, ut propter eum bellum cīvīle movērētur, voluntāriā morte obiit trīcēsimō et octāvō aetātis annō, nōnāgēsimō et quīntō imperiī diē.
18.1 Dein Vitellius imperiō potītus est, familiā honōrātā magis quam nōbilī. 2 Nam pater eius nōn admodum clārē nātus trēs tamen ōrdināriōs gesserat cōnsulātūs. 3 Hic cum multō dēdecore imperāvit et gravī saevitiā notābilis, praecipuē ingluviē et vorācitāte, quippe cum dē diē saepe quārtō vel quīntō ferātur epulātus. 4 Nōtissima certē cēna memoriae mandāta est, quam eī Vitellius frāter exhibuit, in quā super cēterōs sūmptūs duo mīlia piscium, septem mīlia avium adposita trāduntur. 5 Hic cum Nerōnī similis esse vellet atque id adeō prae sē ferret, ut etiam exequiās Nerōnis, quae humiliter sepultae fuerant, honōrāret, ā Vespasiānī ducibus occīsus est interfectō prius in urbe Sabīnō, Vespasiānī imperātōris frātre, quem cum Capitōliō incendit. 6 Interfectus autem est magnō dēdecore: tractus per urbem Rōmam pūblicē, nūdus, ērēctō comā capite et subiectō ad mentum gladiō, stercore in vultum et pectus ab omnibus obviīs adpetītus, postrēmō iugulātus et in Tiberim dēiectus etiam commūnī caruit sepultūrā. 7 Periit autem aetātis annō septimō et quīnquāgēsimō, imperiī mēnse octāvō et diē ūnō.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 8 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH