✏ Ten-Minute Typing Test Eutropius VII.19/20


19.1 Vespasiānus huic successit, factus apud Palaestīnam imperātor, prīnceps obscūrē quidem nātus, sed optimīs conparandus, prīvāta vīta inlūstris, ut quī ā Claudiō in Germāniam et deinde in Britanniam missus trīciēs et bis cum hoste cōnflīxerit, duās validissimās gentēs, vīgintī oppida, īnsulam Vectam, Britanniae proximam, imperiō Rōmānō adiēcerit. 2 Rōmae sē in imperiō moderātissimē gessit. 3 Pecūniae tantum avidior fuit, ita tamen, ut eam nūllī iniūstē auferret. 4 Quam cum omnī dīligentiae prōvīsiōne colligeret, tamen studiōsissimē largiēbātur, praecipuē indigentibus. 5 Nec facile ante eum cuiusquam prīncipis vel maior est līberālitās comperta, vel iūstior. 6 Placidissimae lēnitātis, ut quī maiestātis quoque contrā sē reōs nōn facile pūnierit ultrā exiliī poenam. 7 Sub hōc Iūdaea Rōmānō accessit imperiō et Hierosolyma, quae fuit urbs nōbilissima Palaestīnae. 8 Achāiam, Lyciam, Rhodum, Bȳzantium, Samum, quae līberae ante id tempus fuerant, item Thrāciam, Ciliciam, Commāgēnēn, quae sub rēgibus amīcīs ēgerant, in prōvinciārum fōrmam redēgit.
20.1 Offēnsārum et inimīcitiārum inmemor fuit, convīcia ā causidicīs et philosophīs in sē dicta leviter tulit, dīligēns tamen coercitor disciplīnae mīlitāris. 2 Hic cum fīliō Titō dē Hierosolymīs triumphāvit. 3 Per haec cum senātuī, populō, postrēmō cūnctīs amābilis ac iūcundus esset, prōfluviō ventris extīnctus est in vīllā propriā circā Sabīnōs, annum agēns aetātis sexāgēsimum nōnum, imperiī nōnum et diem septimum, atque inter Dīvōs relātus est. 4 Genitūram fīliōrum ita cognitam habuit, ut, cum multae contrā eum coniūrātiōnēs fierent, quās patefactās ingentī dissimulātiōne contempsit, in senātū dīxerit aut fīliōs sibi successūrōs, aut nēminem.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 8 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH