Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🇽 Exit Assessment Νυ.01 In Catilinam 1/2
I.1 Quō usque tandem abūtēre, Catilīna, patientiā nostrā? 2 quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? 3 quem ad fīnem sēse effrēnāta iactābit audācia? 4 Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque movērunt? 5 Patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientiā tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? 6 Quid proximā, quid superiōre nocte ēgeris, ubi fueris, quōs convocāveris, quid cōnsiliī cēperis, quem nostrum ignorāre arbitraris?
2.7 Ō tempora, ō mōrēs! 8 Senātus haec intellegit. 9 Cōnsul videt; hic tamen vīvit. 10 Vīvit? 11 immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsiliī particeps, nōtat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. 12 Nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītēmus. 13 Ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem, quam tū in nōs [omnēs iam diū] māchinaris.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail