☑ Entry Quiz Νυ.02 In Catilinam 3/4


3.1 An vērō vir amplissumus, P. Scīpiō, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit; 2 Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vastāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus? 3 Nam illa nimis antiqua praetereō, quod C. Servīlius Ahala Sp. Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit. 4 Fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs, ut virī fortēs acriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent. 5 Habēmus senātūs consultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave, nōn dēest reī pūblicae cōnsilium neque auctoritās huius ordinis; 6 nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus.
4.7 Dēcrēvit quondam senātus, ut L. Opīmius cōnsul vidēret, nē quid rēs pūblica dētrimentī caperet; 8 nox nūlla intercessit; 9 interfēctus est propter quāsdam sēditiōnum suspiciōnēs C. Gracchus, clārissimō patrē, avō, maiōribus, occīsus est cum līberīs M. Fuluius cōnsulāris. 10 Similī senātūs consultō C. Mārio et L. Valēriō cōnsulibus est permissa rēs pūblica; 11 num ūnum diem posteā L. Saturnīnum tribūnum pl. et C. Servīlium praetōrem mors ac reī pūblicae poena remorāta est? 12 At [vērō] nōs vīcēsimum iam diem patimur hebēscere aciem hōrum auctōritātis. 13 Habēmus enim huiusce modī senātūs consultum, vērum inclūsum in tabulīs tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs consultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilīna, convenit. 14 Vīvis, et vīvis nōn ad dēpōnendam, sed ad cōnfirmandam audāciam. 15 Cupiō, patrēs cōnscrīptī, mē esse clementem, cupiō in tantīs reī pūblicae perīculīs mē nōn dissolūtum vidērī, 16 sed iam mē ipse inertiae nequitiaeque condemno.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH