☑ Entry Quiz Νυ.03 In Catilinam 5/6


[5] 1 Castra sunt in Italiā contrā populum Rōmānum in Etrūriae faucibus conlocāta, crēscit in diēs singulōs hostium numerus; 2 eōrum autem castrōrum imperātōrem ducemque hostium intrā moenia atque adeō in senātū vidētis intestīnam aliquam cotīdiē perniciem reī pūblicae molientem. 3 Sī tē iam, Catilīna, comprehendi, sī interfici iūsserō, crēdō, erit verendum mihi, nē nōn potius hoc omnēs bonī sērius ā mē quam quisquam crūdēlius factum esse dīcat. 4 Verum ego hoc, quod iam prīdem factum esse oportuit, certā dē causā nondum adducor ut faciam. 5 Tum dēnique interficiēre, cum iam nēmō tam improbūs, tam perditus, tam tuī similis invenīrī poterit, quī id nōn iūre factum esse fateātur.
[6] 6 Quamdiū quisquam erit, quī tē dēfendere audeat, vīvēs, et vīvēs ita, ut nunc vīvis, multīs meīs et firmīs praesidiīs obsessus, nē commovēre tē contrā rem pūblicam possīs. 7 Multōrum tē etiam oculī et aurēs nōn sentientem, sicut adhūc fēcērunt, speculābuntur atque custōdient. 8 III. Etenim quid est, Catilīna, quod iam amplius exspectēs, sī neque nox tenebrīs obscūrāre coetūs nefāriōs nec prīvāta domus parietibus continēre vōcēs coniūrātiōnis tuae potest, sī illustrantur, sī ērumput omnia? 9 Mūtā iam istam mentem, mihi crēde, oblīviscere caedis atque incendiōrum. 10 Tenēris undique; lūce sunt clāriōra nōbīs tua cōnsilia omnia; quae iam mēcum licet recognōscās.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH