Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🇽 Exit Assessment Νυ.04 In Catilinam 7/8
[7] 1 Meministīne mē ante diem XII Kalendās Novembrīs dīcere in senātū fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem VI Kalendās Novembrīs, C. Manlium, audāciae satellitem atque administrum tuae? 2 Num mē fefellit, Catilīna, nōn modo rēs tanta, tam atrox tamque incrēdibilis, vērum, id quod multō magis est admirandum, diēs? 3 Dīxī ego idem in senātū caedem tē optimātium contulisse in ante diem V Kalendās Novembrīs, tum cum multī prīncipēs cīvitātis Rōmae nōn tam suī conservandī quam tuōrum cōnsiliōrum reprimendōrum causā profūgērunt. 4 Num īnfitiārī potes tē illō ipsō diē meīs praesidiīs, meā dīligentiā circumclūsum commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse, cum tū discessū cēterōrum nostrā tamen, quī remānsissēmus, caede tē contentum esse dīcēbās?
[8] 5 Quid? cum tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus occupātūrum nocturnō impetū esse cōnfīderēs, sēnsistīne illam colōniam meō iussū meīs praesidiīs, custōdiīs, vigiliīs esse mūnītam? 6 Nihil agis, nihil molīris, nihil cōgitās, quod nōn ego nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam. 7 IV. Recognōsce tandem mēcum noctem illam superiōrem; iam intellegēs multō mē vigilāre acrius ad salūtem quam tē ad perniciem reī pūblicae. 8 Dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs—nōn agam obscūrē—in M. Laecae domum; convēnisse eōdem complūrēs eiusdem āmentiae scelerisque sociōs. 9 Num negāre audēs? 10 Quid tacēs? 11 Convincam, sī negās. 12 Videō enim esse hīc in senātū quōsdam, quī tēcum ūnā fuērunt.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail