☑ Entry Quiz Νυ.05 In Catilinam 12/13


[12] 1 Nunc iam apertē rem pūblicam ūniversam petis, templā deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam omnium cīvium, Italiam dēnique tōtam ad exitium et vāstitātem vocās. 2 Quārē, quoniam id, quod est prīmum, et quod huius imperiī disciplīnaeque maiōrum proprium est, facere nondum audeō, faciam id, quod est ad sevēritātem lēnius et ad commūnem salūtem ūtilius. 3 Nam sī tē interfici iūsserō, residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manus; 4 sin tū, quod tē iam dudum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciōsa sentīna reī pūblicae.
[13] 5 Quid est, Catilīna? 6 num dubitās id mē imperante facere, quod iam tuā sponte faciēbās? 7 Exīre ex urbe iubet cōnsul hostem. 8 Interrogās mē, num in exilium; nōn iubeō, sed, sī mē cōnsulis, suādeō. 9 VI. Quid est enim, Catilīna, quod tē iam in hāc urbe dēlectāre possit? 10 in quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum, quī tē nōn metuāt, nēmō, quī nōn oderit. 11 Quae nota domesticae turpitūdinis nōn īnūsta vītae tuae est? 12 quod prīvātārum rērum dedecus nōn haeret in fāmā? 13 quae lubīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flagitium ā tōtō corpore afuit? 14 cui tū adulēscentulō, quem corruptēlārum illecebrīs inrētissēs, nōn aut ad audāciam ferrum aut ad lubīdinem facem praetulistī?

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH