☑ Entry Quiz Νυ.06 In Catilinam 14/15


[14] 1 Quid vērō? 2 nuper cum morte superiōris uxōris novīs nuptiīs domum vacuefēcissēs, nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāstī? 3 quod ego praetereō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immanitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur. 4 Praetereō ruīnās fortūnārum tuārum, quās omnīs impendere tibī proximīs Īdibus sentiēs; 5 ad illa veniō, quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrōrum vītam salūtemque pertinent.
[15] 1 Potestne tibī haec lūx, Catilīna, aut huius caelī spīritus esse iūcundus, cum sciās esse hōrum nēminem, quī nesciat tē prīdiē Kalendās Iānuāriās Lepidō et Tullō cōnsulibus stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et prīncipum cīvitātis interficiendōrum causā parāvisse, scelerī ac furōrī tuō nōn mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortūnam populī Rōmānī obstitisse? 2 Ac iam illa omittō—neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā—quotiēns tū mē dēsignātum, quotiēns cōnsulem interficere cōnātus es! 3 quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās, ut vītārī posse nōn vidērentur, parvā quādam dēclīnātiōne et, ut aiunt, corpore effūgī! 4 nihil agis, nihil adsequeris, nihil molīris neque tamen cōnārī ac velle dēsistis.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH