🇽 Exit Assessment Νυ.07 In Catilinam 27/28


[27] 1 Tantum profēcī tum, cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exsul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, atque ut id, quod esset ā tē scelerātē susceptum, latrōcinium potius quam bellum nominārētur. 2 XI. Nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer, percipite, quaesō, dīligenter, quae dīcam, et ea penitūs animīs vestrīs mentibusque mandāte. 3 Etenim, sī mēcum patria, quae mihi vītā meā multō est cārior, sī cūncta Italia, sī omnis rēs pūblica loquātur: "M. Tullī, quid agis? 4 Tūne eum, quem esse hostem comperistī, quem ducem bellī futūrum vidēs, quem exspectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctōrem sceleris, prīncipem coniūrātiōnis, ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum, exīre patiēre, ut abs tē nōn ēmissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur? 5 Nōnne hunc in vincula dūcī, nōn ad mortem rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis?
[28] 6 Quid tandem tē impedit? 7 mosne maiōrum? 8 At persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvēs morte multāvērunt. 9 An lēgēs, quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt? 10 At numquam in hāc urbe, quī ā rē pūblicā dēfēcērunt, cīvium iūra tenuērunt. 11 An invidiam posteritātis timēs? 12 Praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam, quī tē, hominem per tē cognitum nūllā commendātiōne maiōrum tam mātūrē ad summum imperium per omnēs honōrum gradūs extulit, sī propter invidiam aut alicuius perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH