Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🇽 Exit Assessment Νυ.08 In Catilinam 30/31
[30] 1 Quamquam nōn nūllī sunt in hōc ordine, quī aut ea, quae imminent, nōn videant aut ea, quae vident, dissimulent; 2 quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō corroborāvērunt; 3 quōrum auctōritāte multī nōn sōlum improbī, vērum etiam imperitī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent. 4 Nunc intellegō, sī iste, quō intendit, in Manliāna castra pervēnerit, nēminem tam stultum fore, quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam, nēminem tam improbum quī nōn fateātur. 5 Hoc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprīmī, nōn in perpetuum comprīmī posse. 6 Quod sī sē ēiēcerit sēcumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique collectōs naufragōs aggregārit, extinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis, vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.
[31] 7 Etenim iam diū, patrēs cōnscrīptī, in hīs perīculīs coniūrātiōnis īnsidiīsque versāmur, sed nescio quō pactō omnium scelerum ac veteris furōris et audāciae mātūritās in nostrī cōnsulātūs tempus ērūpit. 8 Quod sī ex tantō latrōciniō iste ūnus tollētur, vidēbimur fortasse ad breve quoddam tempus cūrā et metū esse relevātī, perīculum autem residēbit et erit inclūsum penitūs in vēnīs atque in vīsceribus reī pūblicae. 9 Ut saepe hominēs aegrī morbō gravī cum aestū febrīque iactantur, sī aquam gelidam bibērunt, prīmō relevārī videntur, deinde multō gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, quī est in rē pūblicā, relevātus istīus poenā vehementius reliquīs vīvīs ingrāvēscet.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail