Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🇽 Exit Assessment Νυ.09 In Catilinam 32/33
[32] 1 Quārē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, id quod saepe iam dīxī, sēcernantur ā nōbīs; 2 dēsīnant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī, obsidēre cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad inflammandam urbem comparāre; 3 sit dēnique īnscriptum in fronte ūnīus cuiusque, quid dē rē pūblicā sentiat. 4 Polliceor hoc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem, ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, illustrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.
[33] 5 Hīsce ōminibus, Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē cumque eōrum exitīō, quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt, proficīscere ad impium bellum ac nefārium. 6 Tū, Iuppiter, quī īsdem quibus haec urbs auspiciīs ā Rōmulō es cōnstitūtus, quem Statōrem huius urbis atque imperiī vērē nomināmus, hunc et huius sociōs ā tuīs ārīs cēterīsque templīs, ā tēctīs urbis ac moenibus, ā vītā fortūnīsque cīvium omnium arcēbis et hominēs bonōrum inimīcōs, hostēs patriae, latrōnēs Italiae scelerum foedere inter sē ac nefāriā societāte coniūnctōs aeternīs suppliciīs vīvōs mortuōsque mactābis.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail