☑ Entry Quiz Ομικρον.01 Pro Caelio.10


[10] 1 Nām quod Catilīnae familiāritās obiecta Caeliō est, longē ab istā suspīciōne abhorrēre dēbet. 2 Hōc enim adulēscente scītis cōnsulātum mēcum petīsse Catilīnam. 3 Ad quem sī accessit aut sī ā mē discessit umquam (quamquam multī bonī adulēscentēs illī hominī nequam atque improbō studuērunt), tum existimētur Caelius Catilīnae nimiō familiāris fuisse. 4 At enim postea scīmus et vīdimus esse hunc in illīus amīcīs. 5 Quis negat? 6 Sed ego illud tempus aetātis, quod ipsum suā spontē īnfirmum aliōrum lībidine infestum est, id hōc locō dēfendō. 7 Fuit adsiduus mēcum praetōre mē; 8 nōn nōverat Catilīnam; 9 Āfricam tum praetor ille obtinēbat. 10 Secutus est tum annus, causam dē pecūniīs repetundīs Catilīna dīxit. 11 Mēcum erat hic; 12 illī nec advocātus quidem vēnit umquam. 13 Deinceps fuit annus, quō ego cōnsulātum petīvī; 14 petēbat Catilīna mēcum. 15 Numquam ad illum accessit, ā mē numquam recessit.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH