✅ Entry Quiz Ομικρον.04 Pro Caelio.11/12


[11] 1 Tot igitur annōs versātus in forō sine suspīciōne, sine īnfāmiā studuit Catilīnae iterum petentī. 2 Quem ergō ad fīnem putās custōdiendam illam aetātem fuisse? 3 Nōbīs quidem olim annus erat ūnus ad cohībendum bracchium togā constitūtus, et ut exercitātiōne lūdōque campestrī tunicātī uterēmur, eademque erat, sī statim merērī stipendia coeperāmus, castrēnsis ratiō ac mīlitāris. 4 Quā in aetāte nisi quī sē ipse suā gravitāte et castimōniā et cum disciplīnā domesticā, tum etiam nātūrālī quōdam bonō dēfenderet, quōquō modō ā suīs custōdītus esset, tamen īnfāmiam vēram effugere nōn poterāt. 5 Sed quī prīma illa initia aetātis integra atque inviolāta praestitisset, dē eius fāmā ac pudīcitiā, cum is iam sē corroborāvissēt ac vir inter virōs esset, nēmō loquēbātur. [12] 1 At studuit Catilinae, cum iam aliquot annōs esset in forō, Caelius; 2 et multī hoc idem ex omnī ordine atque ex omnī aetāte fēcērunt. 3 Habuit enim ille, sīcutī meminisse vōs arbitror, permulta maximārum nōn expressa signa, sed adumbrāta virtūtum. 4 Utēbātur hominibus improbīs multīs; 5 et quidem optimīs sē virīs dēditum esse simulābat. 6 Erant apud illum illecebrae lībidinum multae; 7 erant etiam industriārum quidam stimulī ac labōris. 8 Flagrābant vitia lībidinis apud illum; 9 vigēbant etiam studia rēī mīlitāris. 10 Neque ego umquam fuisse tāle mōnstrum in terrīs ullum putō, tam ex contrāriīs dīversīsque et inter sē pugnāntibus nātūrae studiīs cupiditātibusque conflātum.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH