Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🇽 Exit Assessment Ομικρον.07 Pro Caelio.15/16
[15] 1 Itaque ā maledictīs pudīcitiae ad coniūrātiōnis invidiam ōrātiō est vestra dēlāpsa. 2 Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniūrātiōnis hunc propter amīcitiam Catilīnae participem fuisse; 3 in quō nōn modo crīmen nōn haerebat, sed vix disertī adulēscentis cohaerēbat ōrātiō. 4 Quī enim tantus furor in Caeliō, quod tantum aut in mōribus nātūrāque volnus aut in rē atque fortūnā? 5 Ubi dēnique est in istā suspīciōne Caelī nōmen audītum? 6 Nimiūm multa dē rē minimē dubiā loquor; 7 hoc tamen dīcō: Nōn modo sī socius coniūrātiōnis, sed nisi inimīcissimus istīus sceleris fuisset, numquam coniūrātiōnis accūsātiōne adulēscentiam suam potissimum commendāre voluisset. [16] 1 Quod haud sciō an dē ambītū et dē criminibus istīs sodālium ac sequestrium, quoniām hūc incidī, similiter respondendum putem. 2 Numquam enim tam Caelius amēns fuisset, ut, sī sē istō īnfīnītō ambītū commaculāsset, ambītūs alterum accūsāret, neque eius factī in alterō suspīciōnem quaereret, cuius ipse sibi perpetuam licentiam optāret, nec, sī sibi semel perīculum ambītūs subeundum putāret, ipse alterum iterum ambītūs crīmine arcesseret. 3 Quod quamquam nec sapienter et mē invītō facit, tamen est eius modī cupiditās, ut magis insectārī alterīus innocentiam quam dē sē timidē cogitāre videātur.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail