✅ Entry Quiz Πι.06 Pro Caelio.34


[34] 1a Quī profectō, sī exstiterit, sīc aget ac sīc loquētur: 1b “Mulier, quid tibi cum Caeliō, quid cum homine adulēscentulō, quid cum aliēnō? 2Cūr aut tam familiāris huic fuistī, ut aurum commodārēs, aut tam inimīca, ut venēnum timerēs? 3 Nōn patrem tuum vīderās, nōn patrūum, nōn avum, nōn proāvum, nōn abāvum, nōn atāvum audierās cōnsulēs fuisse; 4 nōn dēnique modo tē Q. Metellī matrimōnium tenuisse sciēbās, clārissimī ac fortissimī virī patriaeque amantissimī, quī simul ac pedem līmine extulerat, omnēs propē cīvēs virtūte, glōriā, dignitāte superābat? 5 Cum ex amplissimō genere in familiam clārissimam nupsissēs, cūr tibi Caelius tam coniūnctus fuit? 6 Cognātus, adfīnis, virī tuī familiāris? 7 Nihil eōrum. 8 Quid igitur fuit nisi quaedam temeritās ac lībidō? 9a Nōnne tē, sī nostrae imāginēs virīlēs nōn commovēbant, nē prōgeniēs quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticāe laudis in glōriā muliebrī esse admonēbat, 9b nōn virgo illa Vestālis Claudia, quae patrem complexa triumphantem ab inimīcō tribūnō plēbeī dē currū dētrahī passa nōn est? 10 Cūr tē frāterna vitia potius quam bona paterna et avīta et usque ā nōbīs cum in virīs tum etiam in fēminīs repetīta movērunt? 11 aIdeōne ego pācem Pyrrhī dīrēmī, ut tū amōrum turpissimōrum cotīdiē foedera ferīrēs, 11 bideō aquam addūxī, ut eā tū incestē uterērē, ideō viam mūnīvī, ut eam tū aliēnīs virīs comitāta celebrārēs?”

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH