Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🇽 Exit Assessment Πι.07 Pro Caelio.35
[35] 1 Sed quid ego, iūdīcēs, ita gravem persōnam indūxī, ut verear, nē sē idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accūsāre illā suā gravitāte censōriā? 2 Sed vidērō hoc posterius, atque ita, iūdīcēs, ut vel severissimīs disceptātōribus M. Caelī vītam mē probātūrum esse cōnfīdam. 3 Tū vērō, mulier, (iam enim ipse tēcum nullā persōnā introductā loquor) sī ea, quae facis, quae dīcis, quae īnsimulās, quae molīris, quae arguis, probāre cogitās, ratiōnem tantae familiāritātis, tantae cōnsuētūdinis, tantae coniūnctiōnis reddās atque expōnās necesse est. 4 Accūsātōrēs quidem lībidinēs, amōrēs, adulteria, Baiās, āctās, convīvia, comissātiōnēs, cantūs, symphōniās, nāvigia iactant, idemque significant nihil sē tē invitā dīcere. 5 Quae tū quoniām mente nescio quā effrēnātā atque praecipitī in forō dēferrī iūdiciōque voluistī, aut dīluās oportet ac falsa esse doceās aut nihil neque crīminī tuō neque testimōniō credendum esse fateāre.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail