Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
✅ Entry Quiz Πι.10 Pro Caelio.36
[36] 1 Sin autem urbānius mē agere māvīs, sīc agam tēcum; 2 removēbō illum senem dūrum ac paene agrestem; 3 ex hīs igitur tuīs sūmam aliquem ac potissimum minimum frātrem, quī est in istō genere urbānissimus; 4 quī tē amat plūrimum, quī propter nescio quam, crēdō, timiditātem et nocturnōs quōsdam inānēs metūs tēcum semper pūsiō cum maiōre sorōre cubitāvit. 5 Eum putātō tēcum loquī: “Quid tumultuāris, soror? 6 Quid īnsānīs? 7 Quid clāmōrem exorsa verbīs parvam rem magnam facis? 8Vīcīnum adulēscentulum aspexistī; 9candor huius tē et prōceritās, vultūs oculīque pepulērunt; 10 saepius vidēre voluistī; 11fuistī nōn numquam in iīsdem hortīs; 12 vīs nōbilis mulier illum fīlium familiās patre parcō ac tenācī habēre tuīs cōpiīs dēvīnctum; 13 nōn potes; 14 calcitrat, respuit, nōn putat tua dōna esse tantī; 15 confer tē aliō. 16 Habēs hortōs ad Tiberim ac dīligenter eō locō parātōs, quō omnis iuventūs natandī causā venit; 17 hinc licet condiciōnēs cotīdiē legās; 18 cūr huic, quī tē spernit, molesta es?”
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail