🎅 Ρω.083 Comprehension


Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, 71
quarum quae forma pulcherrima Deiopea, 72
conubio iungam stabili propriamque dicabo, 73
omnis ut tecum meritis pro talibus annos 74
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' 75
Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes 76
explorare labor; mihi iussa capessere fas est. 77
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque 78
concilias, tu das epulis accumbere divom, 79
nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem 81
impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, 82
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. 83
Incubuere mari, totumque a sedibus imis 84
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. 86
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. 87
Eripiunt subito nubes caelumque diemque 88
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. 89
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90
praesentemque viris intentant omnia mortem. 91
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: 92
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas 93
talia voce refert: 'O terque quaterque beati, 94
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95
contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis 96
Tydide! Mene Iliacis occumbere campis 97
non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, 98
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 99
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 10 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH