Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
🎅 Σιγμα.023 Comprehension
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 180
prospectum late pelago petit, Anthea si quem 181
iactatum vento videat Phrygiasque biremis, 182
aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. 183
Navem in conspectu nullam, tris litore cervos 184
prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 185
a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. 186
Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas 187
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; 188
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis 189
cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem 190
miscet agens telis nemora inter frondea turbam; 191
nec prius absistit, quam septem ingentia victor 192
corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. 193
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 194
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 195
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, 196
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 197
'O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— 198
O passi graviora, dabit deus his quoque finem. 199
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 200
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa 201
experti: revocate animos, maestumque timorem 202
mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. 203
Per varios casus, per tot discrimina rerum 204
tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas 205
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. 206
Durate, et vosmet rebus servate secundis.' 207
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 10 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail