🎅 Σιγμα.083 Comprehension


Postquam introgressi et coram data copia fandi, 520
maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: 521
'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem 522
iustitiaque dedit gentis frenare superbas, 523
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, 524
oramus, prohibe infandos a navibus ignis, 525
parce pio generi, et propius res aspice nostras. 526
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis 527
venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; 528
non ea vis animo, nec tanta superbia victis. 529
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 530
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 531
Oenotri coluere viri; nunc fama minores 532
Italiam dixisse ducis de nomine gentem. 533
Hic cursus fuit: 534
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion 535
in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris 536
perque undas, superante salo, perque invia saxa 537
dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris. 538
Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem 539
permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; 540
bella cient, primaque vetant consistere terra. 541
Si genus humanum et mortalia temnitis arma 542
at sperate deos memores fandi atque nefandi. 543
'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, 544
nec pietate fuit, nec bello maior et armis. 545
Quem si fata virum servant, si vescitur aura 546
aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, 547
non metus; officio nec te certasse priorem 548
poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes 549
armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. 550

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 10 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH