☑ Entry Quiz Σιγμα.10 Amores I.4cd


quod tibi miscuerit, sapiās, bibat ipse iubētō; 29
. . . . tū puerum leviter posce, quod ipsa volēs: 30
quae tū reddiderīs, ego prīmus pōcula sūmam, 31
. . . . et, quā tū biberīs, hāc ego parte bibam. 32
sī tibi forte dabit quod praegustāverit ipse, 33
. . . . rēice lībātōs illius ōre cibōs. 34
nec premat impositīs sinitō tua colla lacertīs, 35
. . . . mīte nec in rigidō pectore pōne caput, 36
nec sinus admittat digitōs habilēsve papillae; 37
. . . . ōscula praecipuē nūlla dedisse velīs. 38
ōscula sī dederis, fīam manifestus amātor 39
. . . . et dīcam “mea sunt” iniciamque manum. 40
haec tamen aspiciam, sed quae bene pallia cēlant, 41
. . . . illa mihī caecī causa timōris erunt. 42
nec femorī committe femur nec crūre cohaerē 43
. . . . nec tenerum dūrō cum pede iunge pedem. 44
multa miser timeō, quia fēcī multa protervē, 45
. . . . exemplīque metū torqueor ipse meī: 46
saepe mihī dominaeque meae properāta voluptās 47
. . . . veste sub iniectā dulce perēgit opus. 48
hoc tū nōn faciēs; sed nē fēcisse putēris, 49
. . . . cōnscia dē tergō pallia dēme tuō. 50
vir bibat usque rogā (precibus tamen ōscula dēsint), 51
. . . . dumque bibit, fūrtim, sī potes, adde merum. 52
sī bene compositus somnō vīnōque iacēbit, 53
. . . . cōnsilium nōbīs rēsque locusque dabunt. 54
cum surgēs abitūra domum, surgēmus et omnēs, 55
. . . . in medium turbae fac memor agmen eās: 56
agmine mē inveniēs aut inveniēris in illō; 57
. . . . quidquid ibī poteris tangere, tange, meī. 58
mē miserum! monuī, paucās quod prōsit in hōrās; 59
. . . . sēparor ā dominā nocte iubente meā. 60

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH