🇽 Exit Assessment Ταυ.01 Amores I.6ab


Iānitor (indignum) dūrā religāte catēnā, 1
. . . . difficiem mōtō cardine pande forem. 2
quod precor exiguum est: aditū fac iānua parvō 3
. . . . oblīquum capiat sēmiadaperta latus. 4
longus amor tālēs corpus tenuāvit in ūsūs 5
. . . . aptaque subductō pondere membra dedit; 6
ille per excubiās custōdum lēniter īre 7
. . . . mōnstrat, inoffēnsōs dērigit ille pedēs. 8
at quondam noctem simulācraque vāna timēbam; 9
. . . . mīrābar, tenebrīs quisquis itūrus erat 10
rīsit, ut audīrem, tenerā cum mātre Cupīdō 11
. . . . et leviter 'fīēs tū quoque fortis' ait. 12
nec mora, vēnit amor: nōn umbrās nocte volantēs, 13
. . . . nōn timeō strictās in mea fāta manūs; 14
tē nimium lentum timeō, tibi blandior ūnī 15
. . . . tū, mē quō possīs perdere, fulmen habēs. 16
aspice (utī videās, immītia claustra relaxā) 17
. . . . ūda sit ut lacrimīs iānua facta meīs. 18
certē ego, cum positā stārēs ad verbera veste, 19
. . . . ad dominam prō tē verba tremente tulī. 20
ergō, quae valuit prō tē quoque grātia quondam, 21
. . . . heu facinus! prō mē nunc valet illa parum? 22
redde vicem meritīs: grātō licet esse, quod optās. 23
. . . . tempora noctis eunt; excute poste seram. 24
excute: sīc umquam longā relevēre catēnā, 25
. . . . nec tibi perpetuō serva bibātur aqua. 26
ferreus ōrantem nēquīquam, iānitor, audīs: 27
. . . . rōboribus dūrīs iānua fulta riget. 28

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 3 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH