 |
 |
 |
Hercules 12-13
Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hic dīcitur omnium hominum validissimus fuisse. At Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duo serpentēs saevissimōs: hī, mediā nocte, in cubiculum Alcmēnae vēnērunt ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. Nōn tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.
Īphiclēs, frāter Herculis, māgnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse, fortissimus puer, haudquāquam territus est. Parvīs manibus serpentīs statim prehendit, et colla eārum māgnā vī compressit. Tālī modō serpentēs ā puerō interfectae sunt. Alcmēna autem, māter puerōrum, clāmōrem audīverat, et marītum suum ē somnō excitāverat. Ille lūmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentīs mortuās mōnstrābat.
|
|
|