Java Games: Flashcards, matching, concentration, and word search.

Hercules 12-13

Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hic dīcitur omnium hominum validissimus fuisse. At Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duo serpentēs saevissimōs: hī, mediā nocte, in cubiculum Alcmēnae vēnērunt ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. Nōn tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.

Īphiclēs, frāter Herculis, māgnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse, fortissimus puer, haudquāquam territus est. Parvīs manibus serpentīs statim prehendit, et colla eārum māgnā compressit. Tālī modō serpentēs ā puerō interfectae sunt. Alcmēna autem, māter puerōrum, clāmōrem audīverat, et marītum suum ē somnō excitāverat. Ille lūmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentīs mortuās mōnstrābat.

See a list of terms used in these activities.

MagisterHoran
New York, NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities