Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
Java Games:
Flashcards, matching, concentration, and word search.
Hercules 12-13
Herculēs, Alcmēnae fīlius,
ōlim
in Graeciā habitābat. Hic dīcitur omnium hominum
validissimus
fuisse.
At
Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam
ōderat
et Herculem
adhūc
īnfantem necāre voluit. Mīsit
igitur
duo serpentēs saevissimōs: hī, mediā nocte, in cubiculum Alcmēnae vēnērunt ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. Nōn
tamen
in
cūnīs
, sed in scūtō magnō
cubābant
. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant;
itaque
puerī ē somnō excitātī sunt. Īphiclēs, frāter Herculis, māgnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse, fortissimus puer,
haudquāquam
territus est. Parvīs manibus serpentīs statim
prehendit
, et
colla
eārum māgnā
vī
compressit
.
Tālī modō
serpentēs ā puerō
interfectae sunt
. Alcmēna autem, māter puerōrum, clāmōrem audīverat, et
marītum
suum ē somnō excitāverat. Ille
lūmen
accendit
et gladium suum
rapuit
; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentīs mortuās mōnstrābat.
Tools
Copy this to my account
E-mail to a friend
Find other activities
Start over
Print
Help
MagisterHoran
MagisterHoran
New York, NY
View profile
This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities