Perseus: The Ark
Haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iovis, māximī
deōrum; avus eius Acrisius appellābātur. Acrisius volēbat Perseum nepōtem
suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. Comprehendit igitur
Perseum adhūc infantem, et cum mātre in arcā līgneā inclūsit. Tum arcam
ipsam in mare coniēcit. Danaē, Perseī māter, māgnopere territa est;
tempestās enim māgna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris
dormiēbat.
|