Vergil's Storm Book 4

1 intereā magnō miscērī murmure caelum
2 incipit, īnsequitur commixtā grandine nimbus,
3 et Tyriī comitēs passim et Troiāna iuventus
4 Dardaniusque nepōs Veneris dīversa per agrōs
5 tecta metū petiēre; ruunt dē montibus amnēs.
6 spēluncam Dīdō dux et Troiānus eandem
7 dēveniunt. prīma et Tellūs et prōnuba Iūnō
8 dant signum; fulsēre ignēs et cōnscius aether
9 cōnubiīs summōque ululārunt vertice Nymphae.
10 ille diēs prīmus lētī prīmusque malōrum
11 causa fuit; neque enim speciē fāmāve movētur
12 nec iam furtīvum Dīdō meditātur amōrem:
13 coniugium vocat, hoc praetēxit nōmine culpam

Please enter your name.

First name

Last name

 






Brookwood High School
Snellville, GA

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities