 |
 |
 |
Latin III Comprehension 2000 National Latin Exam
CAESAR AND HIS MEN DISAGREE: Caesar explains his strategy to his troops who are eager to attack an army of fellow Romans Caesar speraverat se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse quod re frumentaria adversarios interclusisset. Cur etiam secundo proelio suos milites amitteret? Cur pateretur vulnerari milites qui tam bene pugnavissent? Cur fortuna periclitaretur? Bonus imperator non modo gladio set etiam consilio superare potest. Movebatur misericordia civium, quos interficiendos esse videbat. Milites esse incolumnes volebat et eos pugnare nolebat. Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur: eius milites inter se iratissime loquebantur. Quamquam Caesar pugnare nolebat, milites pugnare volebant. Ille autem in sua sententia perseverat et suos milites ex eo loco ducit. --Adapted from Julius Caesar, "De Bello Civili" I.72 re frumentaria = from the grain supply amitteret = should he lose pateretur = shouild he allow periclitaretur = test tempt (from periclitor,-ari) misericordia = pity civium here refers to the enemy troops incolumes = unharmed plerisque = by most (of his soldiers)
|
|
|