Rags to Riches: Answer questions in a quest for fame and fortune.

Perseus 01: The Ark

Haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iovis, māximī deōrum; avus eius Acrisius appellābātur. Acrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. Comprehendit igitur Perseum adhūc infantem, et cum mātre in arcā līgneā inclūsit. Tum arcam ipsam in mare coniēcit. Danaē, Perseī māter, māgnopere territa est; tempestās enim māgna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiēbat.


MagisterHoran
New York, NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities